jueves, 21 de octubre de 2021

CLOELIA

nōmen mihi est Cloelia. puella parva Rōmāna sum. puella decem annōrum sum. decem annōs Rōmae cum patre et mātre habitāvī. decem annōs semper laeta eram. decem annōs tūta et numquam in perīculō eram.
 

nunc in magnō perīculō sum.
 

timeō, sed tamen puella Rōmāna sum. cīvis Rōmāna sum. nōn lacrimō. cīvēs Rōmānī fortēs sunt. cīvēs Rōmānī in perīculō nōn timent, sed pugnant. cīvēs Rōmānī audācēs sunt. cīvēs Rōmānī in perīculō nōn lacrimant, sed rēs audacissimās gerunt. ego quoque fortis sum. ego quoque audāx sum. nōn lacrimābō. pugnābō.
 

in castrīs hostium sum. pater et māter in castrīs nōn sunt. pater et māter in urbe sunt. nunc in urbe cum patre et mātre nōn sum, sed in castrīs cum hostibus.
 

cūr in castrīs hostium sum? rem tōtam tibi narrābō.

No hay comentarios:

Publicar un comentario